monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXII <<<     >>> XXXIV

Caput XXXIII

1 Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et quadragensimo anno vitae patris sui, triennio post mortem matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre in Mesopotamiam servus missus est, quid aliud demonstratum est, cum eidem servo dixit Abraham: "Pone manum tuam sub femore meo, et adiurabo te Dominum Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas uxorem filio meo Isaac a filiabus Chananaeorum," nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae ex illo femore trahebatur, fuisse venturum?
2 Numquid haec parva sunt praenuntiatae indicia veritatis, quam conpleri videmus in Christo?